[30] EPISTOLA XXX.

Clarissimo Viro, eruditione & virtute praestanti

D. MARTINO BUCERO,

Evangelium in Ecclesia Argentoratensi pie & feliciter docenti, amico suo carissimo,

S. D.

Rem omnium longe optimam ac maxime salutarem, & conventui & Germanicae Nationi, vobis mitto concordiam. Utinam quidem hanc mittat Deus. Ego tamen Versiculos de Concordia mitto, quibus Ioachimus reddidit Psalmum, Ecce quam bonum. Et, cum genero meo Sabino, ad vos ituro, literas darem, boni ominis causa hos versiculos addidi, quos Iohanni Sturmio, & caeteris literatis amicis imperties. Tuas literas expecto, imo & Medmanni & Richwini. De conventu jam silentium hic erat cum haec scriberem. Medmanno dicas, ut Comitem Novae Aquilae oret meo nomine, ut curet plus pecunias mitti Hermanno adolescenti. Est enim honestus, & praeclare proficit in literis. Bene Vale. Die Paschatis. MDXLIV. Salutem opto D. Iacobo .

PHILIPPUS MELANTHON.